monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 16
XIV. MANSIO. Et profecti de sepulcris concupiscentiae, castra metati sunt in Aseroth . Quarta decima Mansio est in solitudine Pharan, quae in atria vertitur. In hac Aaron et Maria, propter Aethyopissam contra Moysen murmurant, et in typum zeli, adversus Ecclesiam de gentibus congregatam, populus Iudaeorum leprae sorde perfunditur: nec redit ad tabernaculum, et pristinam recipit sanitatem, donec statutum plenitudinis gentium tempus impleat . Et hoc prudens lector attende, quod post consummatam in duodecimo numero virtutem, quia superbivit Israel: et in sepulcris concupiscentiae carnes Aegyptias desideravit: rursum iacit aliud fundamentum, et atria, id est, vestibulum virtutis ingreditur, ostendens nobis, et eos qui stant, posse cadere, et qui ceciderunt, posse resurgere. Positus est enim Iesus in ruinam et resurrectionem multorum , et ipse loquitur per Prophetam: Numquid qui cadit, non resurget?